# Res Gestae 28.4.3

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 28, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/28.4.3

Post hunc urbem rexit Ampelius, cupidus ipse quoque voluptatum, Antiochiae genitus, ex magistro officiorum, ad proconsulatum geminum, indeque multo postea ad praefecturae culmen evectus, lectus alia et ad populi favorem adipiscendum aptissimus, non numquam tamen rigidus, atque utinam in proposito perseverans. Correxisset enim ex parte, licet exigua, irritamenta gulae et ganeas taetras, ni flexus in molliora, amisisset gloriam diu victuram.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
