Latin
28.5.7 to 28.5.13
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.5.7-13
Not analysed yet
Exin concursum infestius, firmatisque pectoribus, hinc inde incumbentes Romani clausos hostes eductis gladiis obtruncabant: nec quisquam eorum genitales revisere potuit lares, ne uno quidem caedibus concorporalium superesse permisso. Ac licet iustus quidam arbiter rerum, factum incusabit perfidum et deforme, pensato tamen negotio, non feret indigne manum latronum exitialem tandem copia data consumptam. Post haec ita prospere consummata, Valentinianus versando sententias multiformes, anxia sollicitudine stringebatur, reputans multa et circumspiciens, quibus commentis Alamannorum et Macriani regis frangeret fastus, sine fine vel modo rem Romanam irrequietis motibus confundentis. Immanis enim natio iam inde ab incunabulis primis varietate casuum imminuta, ita saepius adulescit, ut fuisse longis saeculis aestimetur intacta. Seditque consilia alia post alia imperatori probanti, Burgundios in eorum excitari perniciem, bellicosos et pubis immensae viribus affluentes, ideoque metuendos finitimis universis. Scribebatque frequenter ad eorum reges per taciturnos quosdam et fidos, ut eisdem tempore praestituto supervenirent, pollicitus ipse quoque, transito cum Romanis agminibus Rheno, occurrere pavidis, pondus armorum vitantibus insperatum. Gratanter ratione gemina principis acceptae sunt litterae: prima quod iam inde a temporibus priscis subolem se esse Romanam Burgundii sciunt, dein quod salinarum finiumque causa Alamannis saepe iurgabant. Et catervas misere lectissimas, quae antequam milites congregarentur in unum, ad usque ripas Rheni progressae, imperatore ad struenda munimenta districto, terrori nostris fuere vel maximo. Igitur paulisper morati, cum neque Valentinianus (ut spoponderat) die praedicto venisset, nec promissorum aliquid adverterent factum, ad comitatum misere legatos, poscentes adminicula sibi dari, redituris ad sua, ne nuda hostibus exponerent terga. Quod ubi negari per ambages sentirent et moras, maesti exinde discesserunt et indignati. Hocque comperto, reges ut ludibrio habiti saevientes, captivis omnibus interfectis, genitales repetunt terras.