# Res Gestae 28.6.16

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 28, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/28.6.16

Ob quae super salute dubii cives, ultimaque temptantes, profectis ante legatis nondum reversis, Iovinum mittunt atque Pancratium, quae viderint, quaeque ipsi perpessi sint, imperatorem fida relatione docturos. Qui Severum apud Carthaginem inventum et Flaccianum superiores illos legatos percontando quid egerint, cognoverunt eos audiri a vicario iussos et comite. E quibus Severus ilico perit vexatus acerbitate morborum: nihilo minus tamen properarunt ad comitatum magnis itineribus ante dicti.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
