# Res Gestae 28.6.21-25

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 28.6.21 to 28.6.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/28.6.21

Secutus, ut statutum est, vicarium notarius venit ad Tripolim. Hocque comperto Romanus domesticum suum illuc volucriter misit, et Caecilium consiliarium in ea provincia genitum, per quos— incertum pretio an fallaciis—circumventi municipes omnes gravabant Iovinum, destinatius asserentes nihil eorum mandasse, quae docuerat principem: eo usque iniquitate grassante ut ipse quoque Iovinus ad salutis suae discrimen confiteretur se imperatori mentitum. Quibus per Palladium regressum iam cognitis, Valentinianus ad acerbitatem proclivior Iovinum quidem ut auctorem, Caelestinum vero Concordiumque et Lucium ut falsi conscios et participes puniri supplicio capitali praecepit, Ruricium autem praesidem ut mendacem morte multari, hoc quoque accedente quod in relatione eius verba quaedam (ut visum est) immodica legebantur. Ac Ruricius quidem apud Sitifim caesus est, reliqui apud Uticam sententia vicarii Crescentis addicti. Flaccianus tamen ante legatorum interitum, cum a vicario audiretur et comite, constanter saluti suae propugnans, acclamationibus iratorum militum impetuque cum conviciis paene confossus est, obicientium, ideo Tripolitanos non potuisse defendi, quod ipsi ad expeditionalis usus praebere necessaria detrectarunt. Et ob haec trusus in carcerem, dum consultus super eo, quid conveniret agi, decerneret imperator, sollicitatis (ut dabatur opinari) custodibus, in urbem Romam abierat profugus, ibique delitescens, fatali lege discessit. Hoc memorando fine externis domesticisque cladibus vexata, conticuit Tripolis, non indefensa, quia vigilavit Iustitiae oculus sempiternus, ultimaeque legatorum et praesidis dirae. Diu enim postea huius modi casus emersit: solutus sacramento Palladius, destitutusque fastu quo tumebat, discessit ad otium.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
