Latin
28.6.29 to 28.6.30
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 28.6.29-30
Not analysed yet
Et nequid cothurni terribilis fabulae relinquerent intemptatum, hoc quoque post depositum accessit aulaeum. Romanus ad comitatum profectus secum Caecilium duxit, cognitores accusaturum, ut inclinatos in provinciae partem: isque Merobaudis favore susceptus, necessarios sibi plures petierat exhiberi. Qui cum Mediolanum venissent, frustraque se tractos ob simultates documentis probabilibus ostendissent, absoluti redierunt ad lares. Valentiniano tamen superstite, post superiora quae narravimus, Remigius quoque digressus ad otium, laqueo vitam elisit, ut congruo docebimus loco.