Latin
29.1.18 to 29.1.24
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.1.18-24
Not analysed yet
Quocirca etiam Valens erat venia dignus, vitam, quam ereptum ire perfidi properabant, omni cautela defendens. Sed inexpiabile illud erat, quod regaliter turgidus, pari eodemque iure, nihil inter se distantibus meritis, nocentes innocentesque maligna insectatione volucriter perurgebat, ut dum adhuc dubitaretur de crimine, imperatore non dubitante de poena, damnatos se quidam prius discerent quam suspectos. Adulescebat autem obstinatum eius propositum, admovente stimulos avaritia, et sua et eorum qui tune in regia versabantur, novos hiatus aperientium, et, siqua humanitatis fuisset mentio rara, hanc appellantium tarditatem: qui cruentis adulationibus, institutum hominis mortem in acie linguae portantis, ad partem pessimam depravantes, omnia turbine intempestivo perflabant, eversum ire funditus domus opulentissimas festinantes. Erat enim expositus accessu insidiantium et reclusus, vitio gemino perniciose implicitus, quod intoleranter irascebatur, tune magis cum eum puderet irasci, et quae facilitate privati opertis susurris audierat, an vera essent, excutere tumore principis supersedens pro veris accipiebat et certis. Inde factum est ut clementiae specie penatibus multi protruderentur insontes, praeceps in exsilium acti, quorum in aerario bona coacta et ipse ad quaestus proprios redigebat, ut damnati cibo precario victitarent, angustiis formidandae paupertatis attriti, cuius metu vel in mare nos ire praecipites suadet Theognis poeta vetus et prudens. Quae etiam si recta fuisse concesserit quisquam, erat tamen ipsa nimietas odiosa. Unde animadversum est recte hoc definitum, nullam esse crudeliorem sententiam ea, quae est (cum parcere videtur) asperior. Igitur cum praefecto praetorio summatibus quaesitis in unum, quibus cognitiones commissae sunt, intenduntur eculei, expediuntur pondera plumbea, cum fidiculis et verberibus, resultabant omnia truculentae vocis horroribus, inter catenarum sonitus Tene, claude, comprime, abde ministris officiorum tristium clamitantibus. Et quoniam addici post cruciabiles poenas vidimus multos, ut in tenebrosis rebus confusione cuncta miscente, summatim quia nos penitissima gestorum memoria fugit, quae recolere possumus, expeditius absolvemus.