# Res Gestae 29.1.26-30

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 29.1.26 to 29.1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/29.1.26

Eodem die inter complura alia hoc quoque evenerat triste, quod Salia, thesaurorum paulo ante per Thracias comes, cum de vinculis educitur audiendus, et calceo inserit pedem, quasi ruina incidentis immensi terroris repente perculsus, animam inter retinentium manus efflavit. Constituto itaque iudicio, et cognitoribus praescripta ostentantibus legum, sed ex voluntate dominantis moderantibus momenta causarum, horror pervaserat universos. Totus enim devius ab aequitate dilapsus, iamque eruditior ad laedendum, in modum harenariae ferae, si admotus quisquam fabricae diffugisset, ad ultimam rabiem saeviebat. Inducti itaque Patricius et Hilarius, ordinemque replicare iussi gestorum, cum inter exordia variarent, fodicatis lateribus, illato tripede quo utebantur, adacti ad summas angustias, aperiunt negotii fidem, ab ipsis exordiis replicatam. Et prius Hilarius: Construximus, inquit, magnifici iudices, ad cortinae similitudinem Delphicae, diris auspiciis, de laureis virgulis infaustam hanc mensulam, quam videtis, et imprecationibus carminum secretorum, choragiisque multis ac diuturnis, ritualiter consecratam, movimus tandem: movendi autem quotiens super rebus arcanis consulebatur, erat institutio talis. Collocabatur in medio domus, emaculatae odoribus Arabicis undique, lance rotunda pure superposita, ex diversis metallicis materiis fabrefacta. Cuius in ambitu rotunditatis extremo, elementorum viginti quattuor scriptiles formae incisae perite, diiungebantur spatiis examinate dimensis.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
