# Res Gestae 29.2.10-16

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 29.2.10 to 29.2.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/29.2.10

Quibus haustis aventer, fremebundus et minax, cui nihil licere debuerat, quia omnia sibi licere etiam iniusta existimabat, irremisse ab extremis regionum intervallis exhibitis omnibus, quos solutus legibus accusator perduci debere profunda securitate mandarat, suscipi quaestionem criminose praecepit. Cumque nodosis coartationibus aequitate diu calcata, et nexibili asseveratione perditi nebulonis durante, nullam confessionem exprimere tormenta gravia potuissent, ablegatosque ab omni huius modi conscientia ipsa viros ostenderent claros, calumniator quidem ita ut antea honorabiliter colebatur, illi vero exsilio et pecuniariis afflicti dispendiis, paulo postea reddita sibi multa, sunt revocati, dignitatibus integris et splendore. Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam deforme quam ad ardua imperii supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi. Sed Heliodoro (incertum morbo an quadam excogitata vi) mortuo (nolim dicere sero : utinam nec ipsa res loqueretur!) funus eius per vespillones elatum, pullati praecedere honorati complures, inter quos et fratres iussi sunt consulares. Ibi tune rectoris imperil caries tota stoliditatis apertius est profanata, qui cum abstinere inconsolabili malo rogaretur obnixe, inflexibilis mansit, ut videretur aures occlusisse ceris (quasi scopulos Sirenios transgressurus). Superatus tamen precibus destinatis, tandem nudatis capitibus, infaustam bustuarii libitinam ad usque sepulcrum incedentes et pedibus, quosdam etiam complicatis articulis, praeire mandavit. Horret mens reminisci, quo iustitio humilitati tot rerum apices visebantur, et praecipue consulares, post scipiones et trabeas et fastorum monumenta mundana. Inter quos omnes ab adulescentia virtutum pulchritudine commendabilis, noster Hypatius praeminebat, vir quieti placidique consilii, honestatem lenium morum velut ad perpendiculum librans, qui et maiorum claritudini gloriae fuit, et ipse posteritatem mirandis actibus praefecturae geminae decoravit.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
