# Res Gestae 29.2.4-8

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 29.2.4 to 29.2.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/29.2.4

Inde effectum est per orientales provincias, ut a dominis metu similium exurerentur libraria omnia: tantus universos invaserat terror. Namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate velut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria convivis Siculi Dionysii pavitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, saetis nexos equinis, et occipitiis incumbentes, gladios perhorrebant. tunc et Bassianus, praeclaro genere natus, notarius militans inter primos, quas praenoscere altiora conatus, licet ipse de qualitate partus uxoris consuluisse firmaret, ambitioso necessitudinum studio, quibus tegebatur, morte ereptus, patrimonio opimo exutus est. Inter fragores tot ruinarum Heliodorus, tartareus ille malorum omnium cum Palladio fabricator, mathematicus (ut memorat vulgus) colloquiis ex aula regia praepigneratus abstrusis, iam funebres aculeos exsertabat, omni humanitatis invitamento ad prodenda quae sciret vel fingeret, lacessitus. Nam et sollicitius cibo mundissimo fovebatur, et ad largiendum paelicibus, merebat aes collaticium grave, et incedebat passim ac late, os circumferens vultuosum, omnibusque formidatum, ea fiducia sublatior, quod ad lupanar, quo (sicut ipse voluit), liberius versabatur, cubiculariis officiis praepositus, assidue propalam ventitabat, elogia parentis publici praeferens, futura pluribus luctuosa. Per quae eum (ut forensium causarum patronum) quid in primis orationis partibus collocaret, ut proficere possit facilius et valere, quibusve figurarum commentis, splendida loca attemptare debeat praemonebat.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
