Latin
Book 29, Chapter 2
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.2.9
Not analysed yet
Et quoniam longum est narrare omnia quae cruciarius ille conflavit, hoc unum edisseram, quam praecipiti confidentia patriciatus columina ipsa pulsavit. Qui ex clandestinis (ut dictum est) regiorum confabulationibus immaniter arrogans, et ipsa vilitate ad facinus omne venalis, egregium illud par consulum, Eusebium et Hypatium (germanos fratres) Constanti principis quondam affines, ad cupidinem altioris fortunae erectos et consuluisse et agitasse quaedam super imperio detulit, addens itineri ad mendacium ficte constructo, quod Eusebio etiam principalia indumenta parata sint.