Latin
29.3.1 to 29.3.6
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.3.1-6
Not analysed yet
Hic et mihi vertenti stilum in Gallias, confunditur ordo seriesque gestorum, inter multa et saeva Maximinum reperiens iam praefectum, qui potestate late diffusa, scaevum imperatori accesserat incentivum, maiestati fortunae miscenti licentiam gravem. Quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera, quae tacentur, veniam daturus, ut prudens, si non cuncta complectimur, quae consiliorum pravitas crimina in maius exaggerando commisit. Adulescente enim acerbitate, rationum inimica rectarum, trux suopte ingenio Valentinianus, post eiusdem Maximini adventum, nec meliora monente ullo nec retentante, per asperos actus velut aestu quodam fluctuum ferebatur et procellarum, adeo ut irascentis saepe vox et vultus et incessus mutaretur et color. Quam rem indicia varia testantur et certa, e quibus pauca sufficiet poni. Adultus quidam ex his quos paedagogianos appellant, ad observandam venaticiam praedam, Spartanum canem retinere dispositus, ante praedictum tempus absolvit, adsultu eius evadere conantis appetitus et morsu: ideoque necatus ad exitium fustibus, eadem humatus est die. Praepositum fabricae oblato thorace polito faberrime, praemiumque ideo exspectantem, ea re praecepit occidi diritate pari quod pondus paulo minus habuit species ferrea, quam ille firmarat. Epiroten aliquem ritus Christiani presbyterum acceptum Octaviano ex proconsule …offensarum auctore licet tardius ad sua remisso. Constantianus strator paucos militares equos ex his ausus mutare, ad quos probandos missus est in Sardiniam, eodem iubente lapidum ictibus oppetit crebris. Athanasius favorabilis tunc auriga, ita suspectus ei vulgari levitate, ut vivus incendi iuberetur, si quid temptasset huius modi, non multo postea veneficiis usus incessebatur; nulla delata voluptatum artifici venia, ignibus aboleri praeceptus est. Africanus causarum in urbe defensor assiduus, post administratam provinciam, ad regendam aliam adspiravit, cuius suffragatori magistro equitum Theodosio, id petenti, subagresti verbo pius responderat imperator: Abi, inquit, comes, et muta ei caput, qui sibi mutari provinciam cupit: et hoc elogio perit homo disertus, ad potiora festinans, ut multi.