# Res Gestae 29.3.7

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 29, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/29.3.7

Claudium et Sallustium, ex Iovianorum numero ad usque tribunatus dignitates progressos, accusabat quidam vilitate ipsa despectus, quod cum imperium Procopius affectasset, aliqua pro eo locuti sunt bona. Cumque nihil quaestiones reperirent assiduae, mandare magistris equitum auditoribus princeps, ut agerent in exsilium Claudium et Sallustium pronuntiarent capitis reum, pollicitus quod eum revocabit ad supplicium raptum; hocque ita (ut statutum est) observato, nec Sallustius morte exemptus est, nec Claudius nisi post eiusdem Valentiniani obitum deportationis maestitia liberatus … longe recusaverit, cum illi saepissime torquerentur.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
