# Res Gestae 29.4.1

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 29, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/29.4.1

Et haec quidem morum eius et propositi cruenti sunt documenta verissima. Sollertiae vero circa rem publicam usquam digredientis, nemo eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae foret in coercendis verius limite barbaris quam pellendis. Et cum dedisset … e speculis, siquis hostium se commovisset, desuper visus obruebatur.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
