Latin
Book 29, Chapter 4
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.4.5
Not analysed yet
Adventu itaque plurium copiarum animati indices, castrisque ad tempus brevissimum fixis, quia nec sarcinale iumentum quisquam nec tabernaculum habuit, praeter principem, cui tapete et sisyra suffecerant pro tentorio, parumper ob tenebras morati nocturnas, exsiliente Lucifero, urgente procinctu pergebant ulterius, itinerum gnaris ducentibus, frequenti equitatu cum Theodosio rectore praeire disposito, ne quid lateret …tempore iaceat, extento strepitu suorum est impeditus quibus assidue mandans, ut rapinis et incendiis abstinerent, impetrare non potuit. Ignium enim crepitu dissonisque clamoribus satellites exciti, idque quod acciderat suspicati, carpento veloci impositum regem angusto aditu circumfractis collibus abdiderunt.