# Res Gestae 29.4.7

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 29, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/29.4.7

Ubi tamquam leo ob cervum amissum vel capream morsus vacuos concrepans tum cum hostium disiecta frangeret timor, in Macriani locum Bucinobantibus, quae contra Mogontiacum gens est Alamannica, regem Fraomarium ordinavit, quem paulo postea quoniam recens excursus eundem penitus vastaverat pagum, in Britannias translatum, potestate tribuni, Alamannorum praefecerat numero, multitudine viribusque ea tempestate florenti: Bitheridum vero et Hortarium (nationis eiusdem primates), item regere milites iussit, e quibus Hortarius, proditus relatione Florenti, Germaniae ducis, contra rem publicam quaedam ad Macrianum scripsisse, barbarosque optimates, veritate tormentis expressa, conflagravit flamma poenali.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
