Latin
29.5.23 to 29.5.29
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.5.23-29
Not analysed yet
Sed obtrectatores malivoli vetus factum laudantes, hoc ut dirum vituperant et asperrimum, Dardanos hostes memorantes internecivos, et iuste quae sustinuere perpessos, hos vero subsignanos milites debuisse lenius corrigi, ad unum prolapsos errorem. Quos nescientes forsitan admonemus, hanc cohortem et facto fuisse et exemplo adversam. Ante dictos Bellen et Fericium, quos duxerat Gildo, tribunumque sagittariorum Curandium, ea re iussit occidi, quod nec ipse umquam cum hostibus congredi voluit, nec suos ut pugnarent hortari. Agebat autem haec Tullianum illud advertens, quod salutaris vigor vincit inanem speciem clementiae. Exin profectus, fundum nomine Gaionatis, muro circumdatum valido, receptaculum Maurorum tutissimum, arietibus admotis evertit, et caesis omnibus incolis, moenibusque complanatis, ad Tingitanum castellum progressus, per Ancorarium montem, Mazicas in unum collectos invasit, iam tela reciprocantes, volitantia grandinis ritu. Et cum esset utrimque discursum, agmina viribus armisque incitata nostrorum non perferentes Mazices licet bellicosum genus et durum, diversis stragibus implicati, foedo diffluxere terrore, ruentesque in fugam, caesi sunt absque his qui reperta copia discedendi supplici prece veniam (quam dari tempus flagitaverat) impetrarunt. Suggen eorum ductorem …Romano successerat, in Sitifensem Mauritaniam ire disposito, ad agitanda praesidia, ne provincia pervaderetur, ipse praeteritis elatior casibus, gentem petit Musonum, quam conscientia rapinarum et caedum actibus congregaverat Firmi, ut sperabatur maiora mox adepturi. Progressusque aliquantum, iuxta Addense municipium comperit, dissonas cultu et sermonum varietate, nationes plurimas unum spirantibus animis, immanium exordia concitare bellorum, adigente hortanteque maxima spe praemiorum, sorore Firmi nomine Cyria, quae abundans divitiis, et destinatione feminea, nisibus magnis instituit iuvare germanum. Quocirca Theodosius veritus, ne Marti sese committeret impari, congressusque multitudini immensae cum paucis—tria enim armatorum milia ductabat atque quingentos—amitteret universos, inter pudorem cedendi, pugnandique ardorem, gradiens retro paulatim, trudente pondere plebis abscessit.