# Res Gestae 29.5.30-36

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 29.5.30 to 29.5.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/29.5.30

Hocque eventu barbari nimium quantum elati, sequentesque pertinaciter … certare necessitate compulsus semet ipsum et ad internecionem perdiderat cunctos, ni gentium turbulenta concussio, procul Mazicum visis auxiliis, quos anteibant quidam Romani, arbitrata in se impetum agminum ferri complurium, versa in pedes aperuisset nostris exitus antehac intersaeptos. Exinde cum militem ducens incolumem Theodosius ad fundum venisset nomine Mazucanum, exustis desertoribus paucis, aliisque ad sagittariorum exemplum, quibus manus ademptae sunt, contruncatis, Tipasam mense Februario venit. Ubi diutius agens, ut antiquus ille Cunctator pro negotio consultabat, commentis potius et prudentia quam periculosis congressibus, hostem pugnacem et impetrabilem iactu telorum, si fors copiam dederit, oppressurus. Mittebat tamen assidue suadendi quosdam peritos, ad gentes circumsitas, Baiuras Cantaurianos Avastomates Cafaves Davaresque et finitimos alios, nunc timore nunc praemiis eos ad societatem alliciens, veniamque petulantiae interdum promittendo cum … t ulterius per ambages et moras hostem frangentem suos impetus oppressurus, ut quondam Pompeius Mithridatem. Qua causa declinans perniciem proximam Firmus, licet praesidiorum magnitudine communitus, relicta plebe, quam coegerat magna mercede, quoniam latendi copiam nocturna quies dedit, Caprarienses montes longe remotos penetravit, et diruptis rupibus inaccessos. Cuius abitu clandestine multitudo dispersa sine rectore particulatimque diffluens, invadendi eius castra nostris copiam dedit. Hisque direptis, et interfectis qui resistebant, vel in deditionem acceptis, regionum maxima parte vastata, gentibus per quas transibat dux consultissimus apposuit fidei compertae praefectos. Hac inopina sequendi confidentia territus perduellis, servis comitantibus paucis, digressu celeri consulturus saluti, nequo praepediretur obstaculo, abiecit pretiosarum sarcinas specierum, quas avexerat secum. Uxorem namque fessam labore continuo et per ancipitis di …

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
