# Res Gestae 29.5.37-43

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 29.5.37 to 29.5.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/29.5.37

Theodosius nullique adeuntium parcens, mundiore victu stipendioque milite recreato, Caprariensibus Abannisque eorum vicinis proelio levi sublatis, ad municipium properavit … ense: sed veris nuntiis doctus, barbaros occupasse iam tumulos, per anfracta undique spatia in sublime porrectos, nullique pervios nisi indigenis locorum perquam gnaris, repedando dedit hostibus facultatem, per indutias (licet breves) Aethiopum iuxta agentium adminiculis augeri vel maximis. Qui concatervatis copiis fremituque minaci, sine sui respectu ruentes in pugnam, averterunt eum inaestimabilium turmarum specie dira perterrefactum, statimque redintegratis animis, commeatus vehens abunde, revertit, et conglobatis suis scutaque in formidabilem moventibus gestum, controversas eisdem opposuit manus. Quamquam igitur immite quiddam barbaricis concrepantibus tubis, manipuli furentium imminebant, ipsi quoque parmas genibus illidentes, tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivos nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso; cunctisque receptis, in proditores satellitesque memorati animadvertit acriter (ut solebat). Hoc ei magni numinis adiumento gerenti prosperrime, verus indicat explorator confugisse ad Isaflensium populum Firmum: ad quem reposcendum una cum fratre Mazuca, ceterisque necessitudinibus illuc ingressus, cum adipisci non posset, genti bellum indixit. Et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem rotundo habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere catervarum urgentium inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciem praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius assueto, Mazuca vero frater eius caperetur letaliter saucius. Qui Caesaream mitti dispositus, ubi saeva inusserat monumenta facinorum pessimorum, dilatato vulneris hiatu discessit. Caput tamen eius avulsum residue integro corpore, cum magno visentium gaudio urbi illatum est ante dictae. Post haec Isaflensium gentem, quae obstitit, superatam dux nobilis incommodis multis (ut aequitas poscebat) afflixit. Ibi Evasium potentem municipem, Florumque eius filium, et quosdam alios per secretiora consilia temeratorem quietis iuvisse confutatos aperte, flammis absumpsit.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
