Latin
29.5.55 to 29.5.56
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.5.55-56
Not analysed yet
Quod dolenter ferens Igmazen, ereptamque sibi gloriam gemens, quia non contigerat ad castra Romana vivum ducere perduellem, interposita fide publica per Masillam, ipse camelo necati cadaver impositum ferens, cum tentoria exercitus adventaret, ad Subicarense castellum locata, in iumentum transtulit sarcinale, et Theodosio obtulit exultanti. Qui convocatis armatis simul atque plebeiis, interrogatisque an agnoscerent vultum, cum eiusdem esse sine ulla didicisset ambage, ibi paulisper moratus, Sitifim triumphanti similis redit, aetatum ordinumque omnium celebrabili favore susceptus.