Latin
29.6.12 to 29.6.15
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 29.6.12-15
Not analysed yet
His velut obicibus, barbari ab oppugnanda urbe depulsi, parum ad has calliditates dimicandi sollertes, sarcinisque impediti praedarum, ad Aequitii vertuntur indaginem. Et cum ad Valeriae spatia longe remota secessisse raptorum didicissent indiciis, illuc properato petierant gradu, frendentes, hacque ex causa iugulo eius intenti, quod per ipsum circumventum regem existimabant insontem. Quibus cognitis, cursu ruenti, infestius obviam legiones motae sunt duae, Pannonica et Moesiaca, valida proeliis manus: quae si conspirasset, abierat procul dubio victrix. Sed dum discretim grassatores adoriri festinant, ortis inter se discordiis impediti, de honore certabant et dignitate. Quo intellecto, Sarmatae sagacissimi, non exspectato certandi signo sollemni, Moesiacam primam incessunt, dumque militias arma tardius per tumultum expediuntur, interfectis plurimis, aucti fiducia aciem perrupere Pannonicam, disiectaque agminis mole, geminatis ictibus omnem paene delessent, ni periculo mortis aliquos citum extraxisset effugium. Inter haec fortunae dispendia tristioris, dux Moesiae Theodosius iunior, prima etiam tum lanugine iuvenis, princeps postea perspectissimus, Sarmatas Liberos ad discretionem servorum rebellium appellatos, collimitia nostra, ex alio latere invadentes, aliquotiens expulit et afflixit, congressibus densis attritos, adeoque obsistentes fortissime turbas confluentes oppressit, ut caesorum plurium alites iusta sagina satiaret et feras.