# Res Gestae 29.6.17-19

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 29.6.17 to 29.6.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/29.6.17

Dum haec tot ac talia per turbines agitantur assiduos, Claudio regente urbem aeternam, Tiberis qui media intersecans moenia, cloacis et fluviis abundantibus multis, Tyrreno mari miscetur, effusione imbrium exuberans nimia, et supra amnis speciem pansus, omnia paene contexit. Et stagnantibus civitatis residuis membris, quae tenduntur in planitiem molliorem, montes soli et quicquid insularum celsius eminebat, a praesenti metu defendebatur: et ne multi inedia contabescerent, undarum magnitudine nusquam progredi permittente, lembis et scaphis copia suggerebatur abunde ciborum. At vero ubi tempestas mollivit, et flumen retinaculis ruptis redit ad solitum cursum, absterso metu nihil postea molestius exspectabatur. Hic ipse praefectus egit admodum quiete, nullam seditionem super querella iusta perpessus, et instauravit vetera plurima. Inter quae porticum excitavit ingentem, lavacro Agrippae contiguam, Eventus Boni cognominatam ea re quod huius numinis prope visitur templum.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
