# Res Gestae 29.6.2-7

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 29.6.2 to 29.6.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/29.6.2

Valentinianus enim studio muniendorum limitum glorioso quidem sed nimio, ab ipso principatus initio flagrans, trans flumen Histrum in ipsis Quadorum terris quasi Romano iuri iam vindicatis, aedificari praesidiaria castra mandavit: quod accolae ferentes indigne, suique cautiores, legatione tenus interim et susurris arcebant. Sed Maximinus in omne avidus nefas, et genuinos mitigare nequiens flatus, quibus praefecturae accesserat tumor, increpabat Aequitium, per Illyricum eo tempore magistrum armorum, ut pervicacem et desidem, necdum opere, quod maturari dispositum est, consummate: addebatque ut consulens in commune, quod, si parvo suo Marcelliano deferretur potestas per Valeriam ducis, munimentum absque ulla causatione consurgeret. Utrumque mox est impetratum. Qui promotus profectusque cum venisset ad loca, intempestive turgens ut filius, nullis affatibus delenitis his quos numquam temptatae cupiditatis figmenta regionum suarum faciebant extorres, opus paulo ante inchoatum aggreditur, admissa copia refragandi suspensum. Denique Gabinium regem, nequid novaretur modeste poscentem, ut assensurus humanitate simulata cum aliis ad convivium corrogavit, quem digredientem post epulas, hospitalis officii sanctitate nefarie violata, trucidari securum fecit. Cuius rei tam atrocis disseminatus rumor ilico per diversa et Quados et gentes circumsitas efferavit, regisque flentes interitum, in unum coactas misere vastatorias manus, quae Danubium transgressae, cum nihil exspectaretur hostile, occupatam circa messem agrestem, adortae sunt plebem, maioreque parte truncata, quicquid superfuit, domum cum multitudine varii pecoris abduxerunt. Evenisset profecto tunc inexpiabile scelus, numerandum inter probrosas rei Romanae iacturas; paulo enim afuit, quin filia caperetur Constanti, cibum sumens in publica villa, quam appellant Pistrensem, cum duceretur Gratiano nuptura, ni favore propitii numinis, praesens Messalla, provinciae rector, eam iudiciali carpento impositam, ad Sirmium vicensimo sexto lapide disparatam, cursu reduxisset effuso.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
