# Res Gestae 29.6.8-10

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 29.6.8 to 29.6.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/29.6.8

Hoc casu prospero regia virgine periculo miserae servitutis exempta, cuius ni potuisset impetrari redemptio captae, magnas inussisset rei publicae clades, latius se cum Sarmatis Quadi pandentes, ad raptus et latrocinia gentes aptissimae, praedas hominum virile et muliebre secus agebant et pecorum, villarum cineribus exustarum, caesorumque incolentium exsultantes aerumnis, quos necopinantes sine ulla parsimonia deleverunt. Per omnia itaque propinqua malorum similium dispersa formidine, praefectus praetorio agens tunc apud Sirmium Probus, nullis bellorum terroribus assuetus, rerum novarum lugubri visu praestrictus, oculosque vix attollens, haerebat, diu quid capesseret ambigens: et cum, paratis velocibus equis, noctem proximam destinasset in fugam, monitus tutiore consilio, mansit immobilis. Didicerat enim omnes secuturos confestim, qui moenibus claudebantur, tegendos latebris opportunis: quod si contigisset, impropugnata civitas venisset in manus hostiles.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
