Latin
30.1.12 to 30.1.14
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.1.12-14
Not analysed yet
Hi locorum gnaritate confisi, quia ille properans ut peregrinus et insuetus, maeandros faciebat et gyros, compendiosis vallibus eius itinera praevenerunt, et divisis inter se copiis, clausere vias proximas duas, trium milium intervallo distinctas, ut transiturus per utramvis caperetur improvidus: sed evanuit cogitatum hoc casu. Viator quidam ad citeriora festinans, cum clivum armato milite vidisset oppletum, per posterulam tramitem medium, squalentem frutectis et sentibus, vitabundus excedens, in Armenios incidit fessos, et ductus ad regem, arcano sermone solum quae viderat docet, ac retinetur intactus. Moxque metu dissimulato, eques mittitur clandestinus ad dextrum itineris latus, diversoria paraturus et cibum, quo paulum progresso, in laevum tractum item alius talia facturus ire iubetur ocissime, alterum aliorsum nesciens missum.