# Res Gestae 30.1.15

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 30, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/30.1.15

Quibus ita utiliter ordinatis, rex ipse cum suis, dumeta per quae venerat viatore relegente retrorsus, monstranteque hispidam et iumento onusto exiguam callem, post terga relictis militibus evolavit, qui captis eius ministris, missis ad mentes observantium praestringendas, quasi venaticiam praedam, modo non porrectis brachiis exspectabant. Dumque hi venturum operiuntur, ille regno incolumis restitutus, et cum gaudio popularium summo susceptus, fide pari deinde mansit immobilis, iniuriis quas pertulerat omnibus demussatis.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
