Latin
30.1.16 to 30.1.21
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.1.16-21
Not analysed yet
Danielus post haec et Barzimeres, cum lusi iam revertissent, probrosis lacerati conviciis, ac si inertes et desides, ut hebetatae primo appetitu venenatae serpentes, ora exacuere letalia, cum primum potuissent, lapso pro virium copia nocituri. Et leniendi causa flagitii sui vel fraudis, quam meliore consilio pertulerunt, apud imperatoris aures (rumorum omnium tenacissimas) incessebant falsis criminibus Papam, incentiones Circeas, in vertendis debilitandisque corporibus, miris modis eum callere fingentes: addentesque quod huius modi artibus, offusa sibi caligine, mutata sua suorumque forma transgressus, tristes sollicitudines (si huic irrisioni superfuerit) excitabit. Hinc in illum inexpiabile auctum principis odium, et doli struebantur in dies, ut per vim ei vel clam vita adimeretur: agentique tune in Armenia Traiano, et rem militarem curanti, id secretis committitur scriptis. Qui illecebrosis regem insidiis ambiens, et modo serenae mentis Valentis indices litteras tradens, modo ipse sese eius conviviis ingerens, ad ultimum composita fraude, ad prandium verecundius invitavit: qui nihil adversum metuens venit, concessoque honoratiore discubuit loco. Cumque apponerentur exquisitae cuppediae, et aedes amplae nervorum et articulate flatilique sonitu resultarent, iam vino incalescente ipso convivii domino, per simulationem naturalis cuiusdam urgentis egresso, gladium destrictum intentans, torvo lumine ferociens quidam immittitur barbarus asper, ex his quos scurras appellant, confossurus iuvenem, ne exsilire posset etiam tum praepeditum. Quo viso regulus forte prominens ultra torum, expedito dolone, adsurgens ut vitam omni ratione defenderet, perforato pectore deformis procubuit victima, multiplicatis ictibus foede concisa.