# Res Gestae 30.10.1

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, Book 30, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/30.10.1

Post conclamata imperatoris suprema, corpusque curatum ad sepulturam, ut missum Constantinopolim inter divorum reliquias humaretur, suspenso instante procinctu, anceps rei timebatur eventus cohortibus Gallicanis, quae non semper dicatae legitimorum principum fidei, velut imperiorum arbitri, ausurae novum quoddam in tempore sperabantur: hoc temptandae novitatis spes adiciente, quod gestorum ignarus etiam tum Gratianus agebat tum apud Treveros, ubi profecturus eum morari disposuerat pater.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
