# Res Gestae 30.10.4-6

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 30.10.4 to 30.10.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/30.10.4

Reverso itaque Merobaude, altiore cura prospectum, expedite consilio, Valentinianus puer defuncti filius tum quadrimus, vocaretur in imperium cooptandus, centesimo lapide disparatus, degensque cum Iustina matre in villa, quam Murocinctam appellant. Hocque concinenti omnium sententia confirmato, Cerealis avunculus eius ocius missus, eundem puerum lecticae impositum, duxit in castra sextoque die post parentis obitum imperator legitime declaratus, Augustus nuncupatur more sollemni. Et licet cum haec agerentur, Gratianum indigne laturum existimantes, absque sui permissu principem alium institutum, postea tamen sollicitudine discussa vixere securius, quod ille (ut erat benivolus et pius) consanguineum pietate nimia dilexit et educavit.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
