# Res Gestae 30.2.1-3

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 30.2.1 to 30.2.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/30.2.1

Haec per Armeniam notabiliter gesta sunt. Sapor vero post suorum pristinam cladem, comperto interitu Papae, quem sociare sibi impendio conabatur, maerore gravi perculsus, augenteque nostri exercitus alacritate formidinem, maiora sibi praeseminans, Arsace legato ad principem misso, perpetuam aerumnarum causam deseri penitus suadebat Armeniam: si id displicuisset, aliud poscens, ut Hiberiae divisione cessante, remotisque inde partis Romanae praesidiis, Aspacures solus regnare permitteretur, quem ipse praefecerat genti. Ad quae Valens in hanc respondit sententiam, nihil derogare se posse placitis ex consensu firmatis, sed ea studio curatiore defendere. Glorioso proposito contrariae regis litterae hieme iam extrema perlatae sunt, vana causantis et tumida. adseverabat enim non posse semina radicitus amputari discordiarum, nisi intervenissent conscii pacis foederatae cum Ioviano, quorum aliquos vita didicerat abscessisse.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
