Latin
Book 30, Chapter 2
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.2.4
Not analysed yet
Ingravescente post haec altius cura, imperator eligere consilia quam invenire sufficiens, id conducere rebus existimans, Victorem magistrum equitum et Urbicium, Mesopotamiae ducem, ire propere iussit in Persas, responsum absolutum et unius modi perferentes: quod rex iustus et suo contentus, ut iactitabat, sceleste concupiscat Armeniam, ad arbitrium suum vivere cultoribus eius permissis: et ni Sauromaci praesidia militum impertita principio sequentis anni (ut dispositum est) impraepedita reverterint, invitus ea complebit, quae sponte sua facere supersedit.