Latin
Book 30, Chapter 4
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.4.10
Not analysed yet
Horum obstinatione libertatem temeritas, constantiam audacia praeceps, eloquentiam inanis quaedam imitatur affluentia loquendi: quarum artium scaevitate, ut Tullius asseverat, nefas est religionem decipi iudicantis. Ait enim Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego cur qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit: qui eloquentia, laudem etiam ferat. Mihi quidem hoc plus mali facere videtur, qui oratione, quam qui pretio iudicem corrumpit: quod pecunia corrumpere prudentem nemo potest, dicendo potest.