Latin
30.4.3 to 30.4.4
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.4.3-4
Not analysed yet
Hanc professionem oratorum forensium, πολιτικῆς μορίου εἴδωλον (id est civilitatis particulae umbram) vel adulationis partem quartam esse definit amplitudo Platonis, Epicurus autem κακοτεχνίαν nominans inter artes numerat malas. Tisias suasionis opificem esse memorat assentiente Leontino Gorgia. Quam a veteribus ita determinatam, orientalium quorundam versutia ad usque bonorum extulit odium, unde etiam retinaculis temporis praestituti frenatur. Ergo absolutis super eius indignitate perpaucis, quam in illis partibus agens expertus sum, ad coeptorum cursum regrediar institutum.