Latin
Book 30, Chapter 5
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.5.12
Not analysed yet
Alio quoque in eum perniciose composito, quod petenti per iocum cuidam Nigrino, ut eum notarium faceret, exclamavit ille hominem ridens: Fac me imperatorem, si id volueris impetrare. Hocque ludibrio inique interpretato, et Faustinus ipse et Nigrinus et alii sunt interfecti.