Latin
30.5.4 to 30.5.5
Ammianus Marcellinus, Res Gestae 30.5.4-5
Not analysed yet
Solum tamen incitato petebat odio Probum, numquam ex quo eum viderat minari desinens vel mitescens: cuius rei causae nec obscurae fuerunt nec leves. Hic praefecturam praetorio non tunc primitus nanctus, eamque multis atque utinam probabilibus modis, in longum proferre gestiens, non ut prosapiae suae claritudo monebat, plus adulationi quam verecundiae dedit. Contemplatus enim propositum principis, quaerendae undique pecuniae vias absque iustorum iniustorumque discretione scrutantis, errantem non reducebat ad aequitatis tramitem (ut saepe moderatores fecere tranquilli) sed ipse quoque flexibilem sequebatur atque transversum.