# Res Gestae 30.5.7-9

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 30.5.7 to 30.5.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/30.5.7

Haec ita illecebrosius atque inhumanius agi loquebatur quidem pertinax rumor; Valentinianus vero tamquam auribus cera illitis ignorabat, indifferenter quidem lucrandi vel ex rebus minimis avidus, idque tantum cogitans quod offerebatur, parsurus tamen fortasse Pannoniis, si haec ante ingemiscenda compendia comperisset, quae nimium sero tali didicit casu. Ad provincialium residuorum exemplum, etiam Epirotae acturos sibi gratias a praefecto mittere compulsi legatos, Iphiclem quendam philosophum, spectatum robore pectoris hominem, adegere (non sponte propria) pergere ad id munus implendum. Qui cum imperatorem vidisset, agnitus adventusque sui causam interrogatus, Graece respondit, atque ut philosophus veritatis professor, quaerente curatius principe, si hi qui misere ex animo bene sentiunt de praefecto, gementes, inquit, et inviti.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
