# Res Gestae 30.7.8-11

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 30.7.8 to 30.7.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/30.7.8

Inter haec tamen caute gesta, iam conversos ad metuendam rabiem Saxonas, semper quolibet inexplorato ruentes, delatosque tunc ad maritimos tractus, quorum spoliis paene redierant locupletes, malefido quidem sed utili commento peremit, praeda raptoribus vi fractis excussa. Itidemque Britannos, catervas superfusorum hostium non ferentes, spe meliorum assumpta, in libertatem et quietem restituit placidam, nullo paene redire permisso grassatorum ad sua. Efficacia pari Valentinum quoque, Pannonium exsulem, per has provincias molientem otium turbare commune, antequam negotium effervescat, oppressit. Africam deinde malo repentino perculsam, discriminibus magnis exemit, cum voracis militarium fastus ferre nequiens Firmus, ad omnes dissensionum motus perflabiles gentes Mauricas concitasset. Similique fortitudine clades ingemiscendas Illyrici vindicasset, ni morte praeventus reliquisset rem seriam imperfectam. Ac licet opera praestabilium ducum haec quae rettulimus consummata sunt, tamen ipsum quoque satis constat, ut erat expeditae mentis usuque castrensis negotii diuturno firmatus, egisse complura; inter quae illud elucere clarius potuit, si Macrianum regem ea tempestate terribilem, vivum capere potuisset, ut industria magna temptarat, postquam eum evasisse Burgundios, quos ipse admoverat Alamannis, maerens didicisset et tristis.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
