# Res Gestae 30.8.1-3

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 30.8.1 to 30.8.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/30.8.1

Haec super actibus principis brevi sunt textu percursa: nunc confisi quod nec metu nec adulandi foeditate constricta posteritas, incorrupta praeteritorum solet esse spectatrix, summatim eius numerabimus vitia, post et praecipua narraturi. Adsimulavit non numquam clementiae speciem, cum esset in acerbitatem naturae calore propensior, oblitus profecto quod regenti imperium omnia nimia, velut praecipites scopuli, sunt evitanda. Nec enim usquam reperitur miti cohercitione contentus, sed aliquotiens quaestiones multiplicari iussisse cruentas, per interrogationes funestas, non nullis ad usque discrimina vitae vexatis: et ita erat effusior ad nocendum ut nullum aliquando damnatorum capitis eriperet morte, subscriptionis elogio leni, cum id etiam principes interdum fecere saevissimi.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
