# Res Gestae 30.8.11-14

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, 30.8.11 to 30.8.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ammianus-marcellinus/res-gestae/30.8.11

Arguebat hic idem princeps timidos saepius, maculosos tales appellans et sordidos, et infra sortem humilem amendandos, ipse ad pavores irritos aliquotiens abiectius pallens, et quod nusquam erat, ima mente formidans. Quo intellecto, magister officiorum Remigius, cum eum ex incidentibus ira fervere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos, inter alia subserebat: hocque ille audito, quia timore mox frangebatur, ut Antoninus Pius erat serenus et clemens. Iudices numquam consulto malignos elegit, sed si semel promotos agere didicisset immaniter, Lycurgos invenisse praedicabat et Cassios, columina iustitiae prisca, scribensque hortabatur assidue, ut noxas vel leves acerbius vindicarent. nec afflictis (si fors ingruisset inferior) erat ullum in principis benignitate perfugium, quod semper, ut agitato mari iactatis, portus patuit exoptatus. Finis enim iusti imperii (ut sapientes docent) utilitas oboedientium aestimatur et salus.

---

Ammianus Marcellinus, Res Gestae, ed. John C. Rolfe. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0023/stoa001/stoa0023.stoa001.perseus-lat2.xml.
