# Lucius Ampelius Liber Memorialis 1.39-40

Ampelius, Lucius Ampelius Liber Memorialis, 1.39 to 1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ampelius/lucius-ampelius-liber-memorialis/1.39

XIX. ROMANI QVI IN TOGA FVERVNT ILLVSTRES Manius Agrippa qui dissidentem populum senatui conligavit atque conciliavit. Appius Caecus qui pacem Pyrrhi diremit, ne populus qui suis parere noluerat sub externis regibus regeretur. Tiberius Gracchus qui Scipionem Asiaticum quamvis inimicum haberet non est passus <a> tribunis in carcere<m> duci, quo<d> diceret nefas ibi esse Scipionem ubi captivi illius adhuc alligati tenerentur. Hic est Gracchorum pater qui in tribunatu cum agrariis legibus seditiones excitarent interfecti sunt. Decimus Brutus Callaecius qui <C.> Gracchum generum agraris legibus <re>i p<ublicae s>tatum turbantem cum Opimio consule oppressit. M. Brutus qui Pompei partes secutus mox a Caesare restitutus in mortem eius coniuravit, quod affectare nomen regium videretur. Livius Drusus qui agraris legibus promulgatis summum p<opuli> Ro<mani> favorem consecutus, ne promissa perficeret, per insidias a Philippo consule domi suae interfectus est. Lutatius Catulus qui Lepidum acta Syllae rescindere volentem admoto exercitu Italia fugavit et solus omnium sine sanguine bellum civile confecit. Cato Censorius qui totiens accusatus [est] quoad vixit nocentis accusare non destitit. Hic est omnium rerum peritissimus et ut Sallustio Crispo videtur Romani generis disertissimus [Cato]. Cato Praetorius qui bello civili partes Pompei secutus mori maluit quam superstes esse rei <publicae> servienti. Scaurus qui vetuit filium in conspectum suum venire, quia bello Cimbrico deseruerat. Scipio Nasica <qui> quia non rite inauguratus consul es<se> videretur, consulatu se abdicavit et domitis Dalmatis oblatum a senatu triumphum repudiavit statuasque quas sibi quisque in publico posuerat in censura sua sustulit. Censuit in senatu tamen Carthaginem non esse delendam; propterea optimus iudicatus. Cornelius Cettegus qui fratrem suum Cettegum quod cum Catilina coniurasset morte multandum censuit. Tullius Cicero qui in consulatu suo Catilinae coniurationem fortissime oppressit.

---

Ampelius, LUCIUS AMPELIUS LIBER MEMORIALIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ampelius.shtml.
