Latin
1.41 to 1.48
Ampelius, Lucius Ampelius Liber Memorialis 1.41-48
Not analysed yet
XX. QVI PRO SALVTE SE OPTVLERVNT Horatius trigeminus qui adversus Curiatios Albanorum [qui] de summo imperio dimicaverunt. Fabii trecenti qui cum omnes patriciae stirpis essent, bellum Veiens peculiariter sibi depoposcerunt. Mucius Cordus qui[a] ignibus manus imposuit. Horatius Cocles qui ponte rescisso Tiberis armatus transiit natans. Trecenti sub Calpurnio Flamma contra Poenos; qui in Siciliensi saltu morte sua exercitum populi Romani liberaverunt, ut plane CCC Lacedaemoniorum aput Thermopylas gloriam adaequarent. Duo Decii quorum alter Latino bello alter Samnitico diis manibus se devoverunt. Fabius pontifex qui urbe a Gallis Senonibus incensa se aliosque senes diis manibus devovit. Regulus qui tormenta Carthaginiensium maluit pati quam <ut> inutilis pax cum eis fieret aut ipse iurisiurandi fidem falleret. Curtius qui se in hiatu<m> terrae immisit, cum ex oraculo quod optimum esset in urbe Romana posceretur. Spurius Postumius qui a Pontio Telesino Samnitum duce sub iugum missus cum exercitu auctor fuit rumpendi foederis seque hostibus censuit esse dedendum. Gaius Metellus pontifex <qui ex> ardente[m] templo Vestae Palladium extulit et oculos amisit. XXI. QVI SPOLIA OPIMA RETTVLERVNT Romulus de Agrone Caeninensium rege. Cossus Cornelius de Larte Tolumnio Veientium rege. Claudius Marcellus de Viridomaro rege Gallorum. XXII. QVI PROVOCATI AB HOSTIBVS MANV CONTENDERVNT Mallius Torquatus qui Gallo torquem detraxit eumque sibi circumdedit. Valerius Corvinus [qui] a Gallo provocatus cum pugnaret, corvus galeam eius insedit et hostem perturbavit. Scipio Aemilianus cum esset legatus sub Lucullo imperatore, aput Intercatiam Vaccaeorum urbem provocatorem barbarum occidit. Lucius Opimius sub Lutatio Catulo consule in saltu Tridentino provocatorem Cimbrum interfecit. <XXIII. QVI MAGNIS REBVS GESTIS COGNOMINATI SVNT> [QVI PRO ROMANIS GENTES SVPERAVERVNT] Scipio Africanus, Scipio Numantinus, Scipio Asiaticus, Mummius Achaicus, Servilius Isauricus, Brutus Callaecius, Paulus Macedonicus, Metellus Creticus, Caesar German<ic>us, Caesar Dacicus.