# Lucius Ampelius Liber Memorialis 1.59-66

Ampelius, Lucius Ampelius Liber Memorialis, 1.59 to 1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ampelius/lucius-ampelius-liber-memorialis/1.59

XXIX. REGES PARTHORVM Seleucus Alexandri Macedonis amicus; cuius post mortem ab Arrhida<eo> fratre eius iussus Babylonem optinere finitimos sub se redegit (unde Nicator est appellatus) et tres validissimas urbes constituit Antiochiam Seleuciam Laodiciam. Arsaces forma et virtute praecipuus, cuius posteri Arsacidae cognominati sunt; qui pacem cum Sylla imperatore fecit. Orodes qui foedus cum Cn. Pompeio percussit <et> Crassum cum legionibus aput Carrhas funesta clade delevit. Pacorus qui filium suum eiusdem nominis misit in Syriam, ut Romanas provincias popularetur, atque ipse a Ventidio legato Iulii Caesaris occisus est. XXX. REGES CAPPADOCIAE ET ARMENIAE Tigranes qui iam scriptus est. Qui tertio Punico bello perdomuit sub Mancino consule et Scipione Aemiliano Bellus rex Armeniae qui cum impetum in Graeciam fecisset et Pythi Apollinis templum incendisset, tempestate et frigore exercitum amisit. Polycrates rex Cappadociae qui somniavit solem et lunam uri. Qui a praefecto Dari regis occisus est. Epaminon<das> eius filius rex qui Thebas Graecorum pugnando vicit. Periandrus rex qui Corinthi regnavit. Omnia terra et mari Romanis subiugavit. Ti<m>oleon qui Corinthi fratrem suum regnantem interfecit; idem et Dionysium Syriae regem expulit neque ipse ab offerentibus regnum accepit, sed arcem quoque demolitus est. Hic cum convitia mala audiret ait: tota vita mea id egi ut omnes liberi essemus. XXXI. REGES ASIAE ET PERGAMI Eumenes Cardianus Philippi Alexandri armiger bellicosissimus, sed parum prospera fortuna usus, adeo tamen terribilis ut vivente eo nemo ausus sit rex appellari. Antiochus <qui> iam scriptus est. Eumenes alius qui Romanos Macedonico bello iuvit cum milite suo. Attalus qui pro Romanis saepe pugnavit; nam testamento suo populum Romanum heredem fecit. XXXII. REGES PONTI ET BITHYNIAE Pharnaces rex Bithyniae filius Mithridatis qui bello civili quod in Pharsalia gestum est mabrae patris suis Syriam invasit et adventu Caesaris antequam in congressum eius veniret ipso terrore nominis [sui] victus refugit in Pontum. Prusias rex amicus populi Romani ad quem Hannibal victo Antiocho confugit et cum a rege exposceretur per legatos veneno se liberavit. Nicomedes socius et amicus populi Romani in cuius amicitia prima aetate Caesar fuit, qui moriens testamento et ipse populum Romanum heredem dimisit.

---

Ampelius, LUCIUS AMPELIUS LIBER MEMORIALIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ampelius.shtml.
