Latin
EXEMPLA
Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
quietus &mediocriter frigidus. A. 1727. d. 6. Decembris, in Bygdeo, TELIN. Horis vespertinis 9. &10. lumen boreale coelum adeo illustrabat, ut liber literis minutissimis impressus legi posset. Oriebatur lumen in NW, albis, flavis, &rubris coloribus variegatum. Porro radii per medium coeli usque ad ortum procedebant; atque ex hoc motu sibilus audiebatur. Postea in O lumen in turmas sibi invicem occurrentes dividebatur. Finito conflictu radiorum, lumen in ea coeli parte evanescebat, sed mox aliis in locis resplendens. Et sic usque ad mediam noctem continuatum est. A. 1727. d. 8. Decembris, in paroecia Risinge prope Norcopiam Ostro-Gothorum, M. SVENO LAURELIUS ibid. Past. &Praepos. Septima &sequentibus horis vespertinis illustrabatur septentrio lumine satis conspicuo, quod interdum imitabatur figuram &colores Iridis, interdum radiosis figuris nunc cito, nunc tardius transeuntibus, apparuit. Interdum videbantur ambulantes perticae seu radii nunc longiores, nunc breviores, nunc plures, nunc pauciores. Maxime illustre fuit hoc lumen paulo ante horam 8. Post horam 9. disparuere figurae; lumen tamen remansit per totam fere noctem, sed confusum, sine figuris, pertingens usque ad Zenith.