Latin
ERICUS
Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali 44
Unproofread scanNot analysed yet
nec altitudo nec termini arcus observari poterant. Surgebant tamen interdum exigui radii lucidi, qui, nubibus aliquantum dissipatis, ab O versus W progredi videbantur. Hor. 10¼. Circa horizontem sub Cassiopea lucida quaedam massa in nubibus emicabat, ex qua deinde exiguae striae &versus W &O, plerumque tamen versus plagam W, exibant. Paulo post, lumen in eodem loco iterum accendebatur. Deinde vero nihil circa lumen boreale observare potui, coelo licet usque ad horam 11. invigilans. Plaga tantum borealis aliquanto lucidior, magis tamen versus W quam O, apparebat. A. 1732. d. 13. Martii, in Hanestroem, OLLONBERG. Vesperi lumen boreale, flante NW, inter nubes spectabatur. A. 1732. d. 14. Martii, Upsaliae, CELSIUS. Hora 10½. p. m. Arcus lucidus horizontem in plagis NO &WNW