# Observationes de lumine Boreali 5

Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali, EXEMPLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/5

Hora vespertina 10½. lumen boreale in N gen W sub cauda Draconis apparebat. Primum virgae aliquot erigebantur, quae deinde arcum projiciebant paulo supra plagam N extensum. Hunc arcum mox virgae lucidae, se contrahendo, austrum versus quoque complebant. Sed post horam 10¾. paulatim lumen diluebatur; iste tamen coeli tractus ceteris manebat lucidior. A. 1724. d. 29. Octobr. Upsaliae, CELSIUS. Hora postmerid. 10½. Lucida fascia, sub capite Draconis latior, prope horizontem apparebat. A. 1724. d. 27. Decembr. Upsaliae, CELSIUS. Hor. 8. & 9. p. m. Arcus lucidus sub stella polari conspiciebatur. Hora autem 10. arcus sub Lucida Lyrae apparebat, qui postea à Cygno infra Ursae majoris caudam extendebatur, humilis camen & nonnisi 6. grad. supra horizontem elevatus. Latitudo arcus vix gradui dimidio aequalis, in suprema tamen parte interdum paulo major. Sub arcu vero obscurior tractus parallelus notabatur. A. 1725. d. 29. Januarii, Upsaliae, CELSIUS. Hor. 7. p. m. Per collum & infra alam austrinam Cygni, atque per lucidam Lyrae arcus lucidus transibat. Hor. 8. Arcus inter pectus & alam inferiorem Cygni, ut & paulo supra lucidam lyrae videbatur. Hor. 8½. Inde à Lyra usque ad plagam sub cauda Ursae majoris radii lucidi huc & illuc circa horizontem vagabantur, saepe tamen immobiles. Hae virgae versus partem inferiorem latiores, horizonti omnes perpendiculariter imminebant, si unam exceperis, inter Ursam minorem & Draconem paulo obliquius positam. Ceterum arcus elevatio maxima sub cauda Cygni deprehendebatur, & nigredo solita sub arcu apparebat. Stella quoque cadens circa horizontem non procul à lucida lyrae fulgebat. Hor. 9. Arcus versus horizontem deprimebatur, jam latior & horizonti fere parallelus. Interea temporis alius arcus lucidus conspiciebatur inter pectus Cygni γ & stellam θ in ancone alae boreae, austrum versus latior. Hic etiam ad horizontem properans, mox extenuabatur. Hor. 9¼. Pariter duo arcus coelum ornabant, quorum superior latior erat & obscurior. Per hujus partem australem transparebat ala pegasi.

---

Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_de_lumine_Boreali.
