# Observationes de lumine Boreali xi

Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali, xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/xi

Hinc tamen non sequitur, lumina borealia majora in Svecia & alibi priscis temporibus nunquam fuisse conspecta; sed potius statuendum esse videtur eorundem apparitiones esse periodicas. Impressum est Stockholmiae A. 1588. typis Andreae Gutterwitz, Calendarium duplex Christianorum & Judaeorum ad Annos supra MDLXXX. octavum & nonum. Auctore GEORGIO OLAI Upsaliensi. Ubi in prognostici sectione 2. de Chasmatibus haec leguntur: Chasmata seu voragines sunt igneae illae undulationes, quae noctibus hibernis spectari solent, ut omnibus satis constat. — — — Et licet multi sibi persvadeant, tales in coelo volitationes flammeas, ventum, procellam vel siccitatem tantummodo praedicere; re vera tamen illis applicari possunt, quae Christus ipse dixit: Vires coeli contremiscent, &c.

---

Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_de_lumine_Boreali.
