Latin
EXEMPLA
Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali xvii
Unproofread scanNot analysed yet
Felici omine contigit, ut lumini boreali apparitionis suae periodum hodierna aetate iterum in Europae partibus omnibus celebrare liceat, qua tantum laboris &industriae Scientiae &Historiae naturali impenditur. Quis ignorat ab anno praesertim 1716. ad praesens usque tempus quamplurimas cum orbe literato communicatas esse de luce polari observationes? Quis non admiratur ingeniosas illas hypotheses in causis hujus meteori explicandis excogitatas? Quas quidem eo fine Viri Clarissimi adhibuisse videntur, ut viam veritati demum inveniendae sternerent, &occasionem suppeditarent observatoribus ad quasdam phaenomeni circumstantias diligentius attendendi. Verum enim vero dolendum est, lumen boreale, mille se versans modis, adeo contumax esse &indomitum, ut ratiocinationum vi se compesci adhuc vix passum fuerit. Mirum omnino in modum Natura cum mortalibus ludit. Dum Naturam vix cognoscimus, eam omnium optime explorasse, omnesque ejus thesauros eruisse nobis videmur. Quo vero penitius in ejus familiaritatem intramus, eo major nobis suboritur difficultas ipsam ritè cognoscendi. Videtur natura genus humanum non satis sibi fidum putare, quum nonnisi intimis suis familiaribus &longa consuetudine sibi conjunctissimis arcana sua revelare cupiat. Si itaque luminis borealis consuetudines innotescerent omnes, haud ambigo, quin verae tandem causae, observata decenti modo conferenti, sua se sponte manifestarent.