# Observationes de lumine Boreali xx

Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali, EXEMPLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/xx
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/xx

Publico itaque praesentem observationum fasciculum eo minus ingratum fore existimaverim, quo in tanto de luce boreali experientiarum numero, paucae tamen prostant, in locis Arctoo Polo vicinioribus habitae. Fideliter heic publicatae sunt observationes omnes, quas vel ipse institui, vel alii Viri in patria clarissimi per literas sive ad Societatem Regiam scientiaram, sive ad me transmiserunt. Et quod speciatim ad me attinet, observationibus quidem Meteorologicis inde ab Anno 1722. vacavi; sed ingenue fateor, me prioribus annis majori solicitudine phaenomena borealia, utpote mihi tunc nova & parum cognita, ut fieri solet, adnotasse. Crediderim quoque non paucas coelum Upsalense illustrasse luces à me non visas. Fortunae enim & Uraniae beneficio quamplurimas hujus meteori observationes debeo. Claritatem illam, quae in horizonte nostro boreali, omnibus fere noctibus serenis & luce inprimis crepusculorum Lunaeque privatis, conspici solet, in diarium meum non retuli. Ceterum in observationibus congerendis temporis ordinem servavi.

---

Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_de_lumine_Boreali.
