# Observationes de lumine Boreali xxi

Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali, EXEMPLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/xxi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/xxi

Et dies vesperam vel noctem, qua lumen boreale apparuit, praecedens, stilo veteri nobis usitato, semper annotatus reperitur. Plures observationes eadem vespera celebratas secundum situm locorum à septentrione versus austrum numerandum collocavi. Observatorum sedibus in Chartis Geographicis difficulter reperiundis, vicinas semper adjeci urbes in Mappis omnino expressas. Ex Diariis meteorologicis ad Cl. JURINI mentem adornatis, Barometri altitudines mensura Anglicana aestimatas, ventorum & coeli status, diei observationem antecedenti & consequenti respondentes, excerpsi. Sunt enim non pauci, qui inter tempestatum mutationes & lumina borealia aliquem intercedere nexum autumant. Certe ea est unanimis apud nos vulgi persvasio. Ut etiam ex literis Cl. M. ABRAHAMI FOUGT Tornoae d. 27. Julii A. 1726.

---

Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_de_lumine_Boreali.
