# Observationes de lumine Boreali xxiii

Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali, EXEMPLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/xxiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/xxiii

Hae enim ostendunt non modo luminis borealis frequentiam, sed etiam quanta terrarum spatia, si cum aliis observatis contendantur, eadem nocte a polari luce fuerint illustrata. Praeterea non paucae sunt observationes ab Anno 1716. in Svecia habitae, quas tamen heic omisi, utpote dudum in Actis Sveciae Literariis publicatas. Denique observationes eadem vespera à me & b. m. BURMANNO Upsaliae institutas & laudatis actis insertas, nisi à me peculiares quaedam adjectae fuerint circumstantiae, heic afferre supervacaneum duxi. Dabam NorimberObservationes de lumine boreali ab A. 1716, ad A. 1732. in SVECIA habitae.

---

Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_de_lumine_Boreali.
