# Observationes de lumine Boreali xxvi

Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali, EXEMPLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/xxvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/xxvi

Quocirca praecipue longiorem quandam nubis fasciam, inter occidentem & orientem positam, notabam, in qua radii ex occidentali parte nubis versus cardinem orientis progrediebantur; qui vero, postquam terminum fere nubis orientalem attigerant, ab aliis radiis recepti versus occidentem iterum quasi fugabantur. Dum fumi volitabant, nubes densior & obscurior apparebat, ceterum dilutior, praesertim in marginibus, adeo ut per eam astra translucerent; in eruptione vero radiorum, quae tamen saepissime, magna claritate diurnam lucem aemulante, fiebat, stellae penitus latebant.

---

Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_de_lumine_Boreali.
